• This topic has 1 voice and 0 replies.
Viewing 1 post (of 1 total)
  • Author
    Posts
  • #341623

    Anonymous

    Chronica Slavorum is a historical record attributed to Helmold. It is a continuation of Deeds of bishops of the Hamburg Church by Adam von Bremen. Chronica describes events related to North-West Slavic tribes known as the Wends up to 1171. Chronica is a very significant historic record of pre-Christian culture and religion of Polabian Slavs. It was continued by Arnold von Lübeck.

    ARNOLDI CHRONICA SLAVORUM.

    HANNOVERAE
    IMPENSIS BIBLIOPOLII HAHNIANI

    18 68.

    ARNOLDI
    CHRONICA SLAVORUM

    EX RECENSIONE I. M. LAPPENBERGII

    IN USUM SCHOLARUM

    EX MONUMENTIS GERMANIAE

    HISTORICIS RECUDI FECIT
    GEORGIUS HEINRICUS PERTZ

    SERENISSIMO BORCSSIAE REGI A CONSILUS REGIMINIS 1NTIMIS
    BIBLIOTRECAE REGIAE BEROLINBNSI PRABFECTUS.

    HANNOVERAE
    IMPENSIS BIBLIOPOLII HAHNIANI

    1868.

    I2fe«

    EX PRAEFATIONE
    B. M. V. ILL. I. M. LAPPENBERG.

    Jlrnoldum quendam fuisse auctorem chronici illius
    notissimi, excipientis Helmoldi opus „debito fine non
    consummatum" quod in Germaniae septentrionalis
    vel maxime imperii Germanici Heinrico VI, Philippo,
    Ottone IV potissimum regnantibus, Daniae nec non
    aliarum terrarum rebus atque crucesignatorum inde
    ab a. 1171 usque ad a. 1209 cum in terram sanctanu
    tum in Livoniam expeditionibus illustrandis summi
    momenti est, ex ipsa auctoris ad Philippum Racesbur-
    gensem episcopum epistola, chronico praemissa com-
    pertum habemus. De cuius Arnoldi origine et pueritia
    nihil certi nobis constat praeter ea, quae ipse meminit
    „a patre et matre vere derelictum se esse, neminem
    umquam principum y neminem magnatum patrocinatum
    sibi esse, sed ipsum Dominum miseratorem et miseri-
    cordem factum esse sibi adiutorem u . Lubecae eum vi-
    tam, certe vitae partem egisse, praecipua rerum Lubi-
    censium scientia in chronico conspicua, quin etiam ip-
    sis eius verbis y cives Lubicenses suos appellantis, com-
    probatur. Ordinis ccclesiastici, cui addictus fuerit, re-
    gulam primo tion severe se observasse cum maxima
    confusione conqueritur. Qui qualis fuerit disertis ver-
    bis non dixit, quanquam est cur putemus b. Benedicti
    fuisse. Certe singulari auctorem fuisse eruditione
    ipsum chronicon prodit, neque praetermisit commemo-
    rare, Heinrico imperatore Montem Casinum in Apulia
    attingente : illic „requiescere b. Benedictum" .

    1

    2 ARINOLDI CHROMCA SLAVORUM.

    lam saecuH XII. exeuntis clericos Lubicenses cir-
    cumspicienti inter testes y qui adfuerunt donationi a
    Conrado episcopo canonicis maioris ecclesiae Lubi-
    censis factae a. 1170. d. Nov. 21 ; occurrit Arnoldus
    custos sive thesaurarius capituli Lubicensis. Quem
    a. 1172. electo in locum Conradi episcopi, prope Ty~
    rum in expeditione ad terram sanctam facta defuncti,
    Heinrico^ abbate monasterii S. Aegidii Brunswicensis,
    una cum decano capituli Lubicensis Luneburgum ad
    Heinricum ducem, atque hinc Brunsivigam, utHeinri-
    cum abbatem certioremde eleciione faceret^nissum esse y
    in ipso chronico traditum est. Idem a. 1 177 ; cum Hein-
    ricus episcopus monasterio S. Iohannis euangelistae
    ordinis beati Benedicii modo constructo tnansos quos-
    dam in villis vicinis sitos et redditus offerret^ una cum
    aliis clericis et laicis affuit. lam cum post a. 1177
    inter testes diplomatum ad res ecclesiasticas dioecesis
    Lubicensis pertinentium Arnoldus custos non amplius
    occurrat. sed occurrat fere semper eiusdem nominis
    abbas, monasterio illi praefectus, haud est cur nege-
    mus^ ad Arnoldum custodem ^primi abbatis mona-
    sterii b. lohannis in Lubeke c: munus delatum esse. II-
    lud ne quis obiiciat, haud constare Arnoldum custo-
    dem regulam beati Benedicti professmn esse ! Constat
    enim capitulum Lubicense huic ordini fuisse addictum.
    Sunt tamen. qui Arnoldum abbatem monachum fuisse
    putent monasterii SS. Aegidii et Auctoris Brunswicen-
    sis. atque hinc accersitum ab Heinrico episcopo Lubi-
    censi in monasterium beati lohannis Lubicense. Quo-
    rum sententiae ex eo maior fides tribuenda esse videa-
    tur. quod accuratissime de obsidione civitatis Bruns-
    wicensis a. 1200 facta exponit; tamen ne verbo qui-
    dem se ipsum ad monasterium S. Aegidii destructum
    pertinuisse prodit. Ipsa sententia petita est ex histo-
    ria de duce Heinrico in eis. quae adiecit Helmoldi et
    Arnoldi chronicis, ex quibus saec. XIV compilata est,
    fide prorsus destituta: illud tanium constat. monachos

    ARNOLDI CHRONICA SLAVORUM. 3

    quosdam monasterii illius Brunswicensis Lubecam vo-
    catos esse.

    Arnoldum abbatem haud parvi habitum esse inter
    clericos Lubicensis dioecesis ex diplomatis saeculo XII
    exeunte et XIII ineunte datis atque ex ipso de quo agi-
    tur chronico cognoscitur. Qui Heinrico episcopo, in
    ipso S. Iohannis monasterio aegrotanti atque defuncto
    a. 1182 d. Nov. 29. non defuit a. 1195 d. 18. Iun.
    unus fuit ex arbitris ad controversiam de electione
    episcopi Swerinensis dirimendam vocatis. Donationi-
    bus a. 1197 ab Adolfo III comite Holsatiae, a. 1200
    d. Iunii 9. a Theoderico episcopo Lubicensi, a. 1201
    d. lulii 11. ab Adolfo comite, a. 1211. 1212 vel 1213
    — deest enim chartae annus — ab Alberto comite Ra~
    cesburgensi capitulo Lubicensi aut capellae b. Iohan-
    nis in canonicatum mutatae aut factis aut confirmatis
    testem eum adfuisse, ipsae chartae produnt. Neque
    monasterium ipsius curae commissum neglexit. Agente
    enim a. 1181 Lubecae Friderico imperatore, de manu
    eius suscepit curtes, quas in civitate, agros quos in
    campo civitatis habebat monasterium; ex curtibus
    (areis) cum paulo post vendidisset quasdam, ipse con-
    stitutionibus promulgatis monasterio eorum redditus
    vindicavit. Ipsas quoque monasterii possessiones ab
    Arnoldo abbate auctas esse ex chartis cognoscitur /
    a. 1197 enim d. Febr. 3. 200 marcis argenti villam
    Lugendorp et silvam Grunswedighe, alias Papenholt,
    a. 1201 ineunte 162 marcis argenti villam Chuseres-
    torp ab Adolfo III. Holsatiae comite comparavit ;
    comes insuper Cuculune villam „cum omni iure et
    omnibus attinentiis praeter tres mansos Novae eccle-
    siae consignatos, additis quatuor ponderibus siliginis
    in superiori molendino, uno last allec et modio bu-
    tiri in theloneo suo Lubeke u donavit monasterio a. 1210
    d. Dec. 4. Papas quoque Arnoldo abbate regnante „te-
    nellam Heinrici episcopi plantationem cc fovisse, testan-
    tur eorum chartae, suscepit enim Coelestinus III. «.1191

    4 ARNOLDI CHRONICA SLAVORUM.

    d. Maii 23. rogatus ab Arnoldo monasterium „sub b.
    Petri et sua protectione u munivitque pluribus privilegiis;
    Innocentius III. ?nonasterii patrocinium a. 1207 susce-
    pit; idem a. 1208 inter monasterium et urbem, depis-
    cina quadam controversia orta, arbitros Swerinensem
    et Racesburgensem episcopos cum abbate Luneburgensi
    constituit. Arnoldus abbas ? quo anno vita excesserit,
    ignoratur ; illud tantum constat^nomen eius postremo
    inter testes diplomatis Alberti comitis Racesburgensis
    post a. 121 1, ante a. 1213 dati, nomen Gerardi abba-
    tis secundi primo in diplomate a. 1214 dato occurrere;
    videtur igitur a. 1213 vel 1214 ineunte obiisse.

    Arnoldum, quem ex custode capituli Lubicensis
    abbatem ynonasterii b. lohannis euangelistae factum
    esse supra conati sumus demonstrare, auctorem esse
    chronici — id quod saeculo XV putavisse librarios
    comprobant eorum in libris manuscriptis inscriptio-
    nes. atque nunc omnium ore fertur — certo testimo-
    nio destitutum quidem, sed fide dignissimum est. Ete-
    nim continetur in chronico aetatis, qua Arnoldus ab-
    bas vixit, historia, referuntur in eo de monasterii : cui
    praefuit, historia, quae potissimum erant relatu digna;
    abbatis. ubi eius mentionem iniicit, nomen ipsum cur
    tacuerit auctor^ ceterum in nominibus diligentissimus,
    non est. nisi ipse fuerit. Quae de canonicorum Lubi-
    censium ad Heinricum abbatem legatione narrantur,
    inter quos Arnoldus custos fuit, nisi ab co qui prae-
    sens interfuerit, referri non potuisse, nemo negabit.

    Provectioris iam aetatis fuisse Arnoldum^ cum
    Helmoldi continuandi opus aggrederetur, ipsa epistola
    ad Philippum Racesburgensem episcopum data com-
    probatur ; qui a. 1204 est electus: bullam Innocen-
    tii III. papae litem inter episcopum Livoniensem etChri-
    sti milites dirimentem cum nondum noverit, ante a.
    1210 chronicon eum perfecisse manifestum est.

    Arnoldus in universum iudicanti inter fide dignis-
    simos suae aetatis auctores referendus est: quamquam

    ARNOLDI CHRONICA SLAVORUM. 5

    nonnulla tradidit fide prorsus destituta, veluti duellum
    inter Drogonem et Helyam in obsidione urbis Anikke
    commissum et notissimam illam de Heinrico primo,
    rege avium, narrationem ad Heinrici IV. tempora re-
    latam de aemulo quodam imperii. Conferas etiam
    quod habet de Thoma episcopo Cantuariensi 1. I c. 14,
    sicut etiam miracula quaedam narravit et in aliis quo-
    que fabulosius exponit. Minor quoque fides eis ha-
    benda, quae de terris longius remotis, etiam de gestis
    imperatorum rettulit In his enim etnonpaucos errores
    etiam graviores commisit, sicut de Friderici rebus a.
    1176 gestis, de curia a. 1184 Moguntiae habita et res
    gestas brevius atque inaccuratius exposuit. Econtra
    alibi etiam in hisprae ceteris fides ei habenda est; cfr.
    h VII. c. 12; n. 4. Attamen summi momenti sunt, quae
    ab amicis et familiaribus comperta habuit de eis qui-
    bus interfuerunt et chronico inseruit. Videtur enim
    multa ex eis quae de Heinrico Leone retulit debere
    Heinrico episcopo Lubicensi^ cum praeesset monaste-
    rio S. Aegidii Brunswicensi y ducem in itineribus comi-
    tato, multa Conradum episcopum Lubicensem, postea
    Friderici imperatoris cancellarium ct episcopum Hil-
    densemensem, communicasse secum ipse profitetur.
    Tamen in iis quoque quae ad Heinrici Leonis suorum-
    que res pertinent atque in rebus septentrionalibus in
    quibusdam erravit, in aliis inaccuratius exposuit; con-
    fer de obsidione Haldesleben l. II. c. 11 5 de bello inter
    Danos et Slavos gesto l. III. c. 1. Expeditionibus in
    terram sanctam a Friderico I. et Heinrico VI. factis
    cum Adolfus comes Holsatiae, expeditioni Heinrici VI.
    cum 400 viri Lubicenses adfuerint, haud profecto de-
    fuerunt qui abbati res ibi gestas referrent aut diaria
    sua et notata oculis eius subiicerent. Ex iis praecipue
    quae de ipsius Adolfi comitis a. 1 1 96 gestis accura-
    tissime exponit, testibus oculatis eum usum esse ap-
    paret. Tamen in singulis, quae longius est enumerare y
    et inscitia et inaccuratius exponendo errores plurimos

    6 ARNOLDI CHROMCA SLAVORUM.

    eommisitf ex quibus quod de coronatione Saladini nu-
    gatur potissimum mirari debemus.

    Praeterea litteras quasdam chronico inseruit
    suae aetatis historiam et res gestas illustrantes, l. I.
    capituli Lubicensis ad Heinricum electum Lubicensem
    datas, l. IV. Clementis papae III. epistolam ad expe-
    ditionem in terram sanctam faciendam hortantem,
    /. }1. duas Balduini de rebus a crucesignatis Constan-
    tinopoli gestis a. 1203 et 1204, /. VII. duas Innocen-
    tii III. papae ad Ottonem IV. regem datas ; chartas,
    praeter monasterii sui fundatoriam, cuius ipsa verba
    chronico inseruit, novisse non videtur. Adiiciendae
    duae: altera Conradi cancellarii electi Hildensemensis
    ad Herbordum Hildensemensem praepositum .Mestatu
    Apuliae et de operibus vel artibus Virgilii u , plena fa-
    bulis et erroribUs; altera de statu Aegypti vel Babylo-
    niae et terrae sanctae, scripta a Burchardo, neque
    vero Gerardo, ut in Arnoldi libris manuscriptis per-
    peram scriptum est, vicedomno Argentinensi, a. 1175
    ad Salahadinum soldanum misso. Num praeterea
    etiam ex fontibus scriptis hauserit, suo iure dubitari
    potest, neque ipse alicuius scriptoris auctoritatem lau-
    dat. Tamen paucis locis similitudo aliqua intercedere
    videtur eius cum scriptoribus coaetaneis, prae ceteris
    cum Ann. Coloniensibus maximis, qui ab a. 1176 us-
    que ad a. 1218 ab eadem manu coaetanei auctoris
    scripti sunt (Mon. G. SS. T. XVII. p. 726J). Ex quibus-
    dam locis etiam chronico quodam Saxonum usus esse
    videtur, quum propius accedat ad chronicum rhythmi-
    cumBrunswicense etad chronicum dictumRepgowiense.
    Denique quod ad compositionem operis totius attinet,
    plerumque series rerum bene cohaeret aut digressiones
    ipsa re intelligi possunt. Quo magis mirandum est y
    seriem quibusdam locis plane violatam esse, sicut l. V.
    c. 18 /. VI. c. 4 ; ubi Absalonis archiepiscopi Lunden-
    sis et Ludolphi Magdeburgensis mortem refert, tem-
    poris seriem omittens.

    ARNOLDI CHRONICA SLAVORUM. 7

    Parti Guelforum magis quam Ghibellinorum
    auctorem, familiarissimum Heinrico episcopo Lubi-
    censi, a quo scholam Hildensemensem aut Brunswi-
    censem moderante videtur educatus esse, fuisse ad-
    dictum nemo mirabitur: attamen partium studio du~
    ctum eum historiam non scripsisse Heinrici VI. et Phi-
    lippi regum. historiam ubi perlustraveris, sponte in
    oculos incurrit: certe acerbius illud de rege adole-
    scente, servis suis clericum quendam, insolentius, ut
    videtur, agentem, vexandum tradente iudicium ^post
    Decium nichil tale auditum fuisse de regibus a a cle-
    rico, neque vero a Guelforum sectatore profectum est.
    Quin etiam ipsum Arnoldum maluisse placari princi-
    pes, quam factionibus distineri testatur summum eius
    gaudium de matrimonio inter Heinricum palatinum
    etAgnetem Conradipalatini de Rheno filiam contracto,
    quo pacem in Saxonia confirmatum iri confisus est.

    Arnoldi genus dicendi nostram editionem evol-
    venti minus etiam comprobabitur emendatum esse,
    quam hucusque videbatur ; plurima enim, ad optimos
    libros manuscriptos redeunti corrigenda era?it, quae
    suo more invitis libris editores mutaverant. Iam ne-
    gari non potest, in temporum quam vocant consecu-
    tione, in modis, in verborum genere saepissime eum
    errasse, seductum vernaculi sermonis legibus: quae
    singulatim hic enumerare longum est. Sermoni mo-
    nachorum vulgari, qualis est Arnoldo, plurimos Vul-
    gatae quae dicitur locos esse insertos nemo mirabi-
    tur, sed mirabitur fortasse, tantam fuisse in clerico
    poetarum Romanorum scientiam. Quorum, quos nos
    dedita opera potuimus indagare, loci hi sunt: quin-
    que Virgilii, scilicet l V, c. 28. /. V c. 29 et VI. c.6.
    /. ///. c. 19. /. VII. c. 18. /. /. praef. — sex Artis
    poeticae Horatianae, scilicet l. III. c. 6. /. V. c. 7.
    /. VII. c. 16. /. V. c. 13. /. VII. c. 8. Praef. — quin-
    que Ovidii, scilicet l. II. c. 14. /. ///. c. 13. /. VII.
    c. 12. /. IV. c. 2. /. //. c. 4. — unus Statii, scili-

    8 ARNOLDI CHRONICA SLAVORUM.

    cet l. V. c. 10. — unus Fortunati, scilicet l. I. c. 10-
    — Quibus addendi sunt septem Virgilii, Ovidii, Lu-
    cani versus occurrentes in epistola Conradi cancella-
    rii l. V. c. 20.

    Hisce omnibus si addideris satis maynum ver-
    suum vel versus particularum numerum, quos adpoe-
    tam certum revocare non potuimus, et stropham Sap-
    phicam (l. V. c. 11) et versus ab ipso Arnoldo compo-
    sitos y inter homines saeculi XII et XIII litteratissimos
    eum referendum esse iudicabis. — Scriptorum veterum
    rationem in eo denique sibi assumpsit, quod saepius
    orationes etiam longiores quasi habitas refert y sicut et
    Helmoldus; cfr. I. V. c. 28. VII. c. 17.

    Arnoldi chronicon primis post mortem saeculis
    parum notum fuisse videtur. Albertum Stadensem,
    in vicinia degentem et eodem saeculo annales suos
    scribentem y ex eo non hausissc xerte mirandum; neque
    eum cognoverant Presbyter Bremensis, neque auctor
    chronici der Nordelbischen Sassen, ncque denique
    auctores chronicorum Lubicensium vernaculo sermone
    scriptorum. Ex quo apparere videtur manuscriptum
    originale diu in monasterio S. lohannis latuisse, quae
    opinio nosfra nimia raritate codicum antiquiorum
    membranaceorum valde confirmatur.

    Primus, ut videtur, qui opus suum narrationibus
    Arnoldi ampliavit, fuit auctor versionis Latinae
    chronici Repgawiensis , qui ex c. 1.2.8. /. /. non-
    nulla partim verbotenus desumpsit, quae videas apud
    Massmann p. 423.

    Dein fragmenta cuiusdam chronici epi-
    scopatus Br andenbur gensis , qua mentionemfa-
    ciunt peregrinationis Heinrici Leonis, ex Arnoldi l. I.
    c. 1. hausisse videntur, v. apud Riedel nov. cod.dipL
    Brandenburg. IV. 1. p. 273.

    Tum saeculo XIV qui historiam de Heinrico
    duce scripsit* compilavit quaedam verbotenus ex Ar-
    noldo. Cuius textum, cum eximio codice eum usum

    ARNOLDI CHROMCA SLAVORUM. 9

    esse patet, nonnullis locis notis criticis adnotandum
    censuimus.

    Plura ex eo, hic illic verbis parumper mutatis,
    descripsit Hermannus Kornerus , cuius chroni-
    con c. a. 1435 conscriptum est; quanquam ipsum Ar-
    noldi nomen videtur ignorasse. Qui cum bonae no-
    tae libro Arnoldi sit usus, copiosiore nostris usus esse
    putandus non est.

    Albertus de Crummendyk, quae de Hein-
    rico, Conrado II, Theoderico episcopis habet in chro-
    nico episcoporumLubicensium, debet quidem Arnoldo,
    sed nomen eius non commemoravit.

    Plurima ex chronico Arnoldi hausit Albertus
    Krantzius in Metropolu Wandalia, Saxonia.

    Laudavit chronicon Paulus Langius in chro-
    nico Citiensi a. 1189 et 1198.

    INCIPIT HISTORIA ABBATIS LUBICENSIS.

    PROLOGUS OPERIS SEQUENTIS.

    Domno et patri Philippo Racesburgensis ecclesie
    antistiti et universis ibidem fratribus Arnoldus, servo-
    rumDei ultimus, debitam inChristo reverentiam. Quia
    bone memorie Helmoldus sacerdos historias de sub-
    actione seu vocatione Sdavorum et gesta pontificum,
    quorum instantia ecclesie harum regionum invalue-
    runt, debito fine, ut voluit, non consummavit, Deo co-
    operante huic operi vel labori insistere decrevimus. ut
    tam pie devotionis cooperatores existentes vestris suf-
    fulti orationibus memoriam in benedictione sortiamur.
    Unde rogamus prudentiam vestram, ne tenuitatem in-
    genii nostri vel verborum rusticitatem attendatis, sed
    caritatis devotionem, que confundi non meretur, pia
    consideratione advertatis. llle etenim vir sagacis in-

    10 ARNOLDI CHRONICA SLAVORUM.

    genii, potens in verbis. notior in positionibus 1 , fa-
    cundo sermone^ divitis vene 2 , seriem operis percucur-
    rit, nos autem de pingui Minerva 3 distillantes , velut
    iwpeditioris lingue et tardioris calatni, cepio operi
    reptando insistentes humiliter procedamus, quia nec
    voce nec calamis magistrum equiparamus*. Veritatem
    historie igitur sequentes, adulationem, que plerisque
    scriptorum comes est, omnino dampnamus* ut timo-
    rem et gratiam fallacem excludentes libere que nobis
    comperta sunt prosequamur.

    Quo igitur principante vel presidente harum bo-
    realium regionum sive ecclesiarum status invaluerit, ut
    in libro memorati sacerdotis Helmoldi contextum est y
    subsequenter adnectamus. Et quia usque ad tempora
    Heinrici ducis Saxonie atque Bavarie series^ decu-
    currit, ipsum in fronte ponamus; qui super omnes y
    qui ante ipsum fuerunt, duritiam Sclavicamperdomuit,
    et non solum ad tributa solvenda coegit,sed etiam erga
    veri Dei cultum, relictis superstitionibus idololatrie,
    humiliatis cervicibus promptissimos fecit. Pacem etia?n
    maximam in omni terra Sclavorum firmavit, et om-
    nes provincie aquilonares Wagirorum, Holzatorum,
    Polaborum, Obotritorum ocio et quieti vacabant, et
    prohibita sunt furta et latrocinia* terra marique, et
    fruebantur mutuis mercationibus et negotiationibus, et
    habitabat unusquisque sub vite etficu sua 7 , presidente
    in Racesburg reverendissimo patre Evermodo, in Lu-
    beke vero Conrado episcopo, viro illustri, in Zverin
    quoque Bernone, viro religioso, qui ecclesias novelle
    plantationis, quas Heinricus dux memoratus instituit,
    Domino incrementum dante, doctrina plantare et opere
    irrigare instantissime satagebant.

    LIBER PRIMUS.

    1. De peregrinatione Heinrici ducis. Confirmata

    1) sc. verborum, propositionibus. 2} Cf. Horatii Artis Poeticae

    y. 409. 3) Cicero de Amicitia c. 5. 4) Cf. Vergilii Eclog. V.

    v. 48 : Nec calamis so/um aequiparas, sed voce magisirum. 5) seriea
    sc. librorum Helmoldi. 6) Cf. Helm. I. I. c. 47. " 7) 1. Reg. 4,25.

    ARNOLDI CHRONICA SLAVORUM. LIB.I. 11

    igitur pace in terra Sclavorum, ut dictum est 1 , magis
    ac magis invalescebat potentia ducis super omnes
    inhabitantes terram, et sopita sunt bella civilia, me-
    diante maiestate imperatoria, que erant inter ipsum
    et principes orientales. Pribizlavus vero, frater Wer-
    tizlavi. ex inimico factus est duci amicissimus, sciens
    quod nil prevalerent adversus eum suscepta moli-
    mina, considerans etiam viri magnificentiam,et quo-
    cunque se vertebat in omnibus fortuna favente pre-
    valebat 2 . Dux itaque tanta potitus quiete tantisque
    fluctuationum emensis periculis, tanquam portum
    salutis commodum duxit, pro peccatis suis sanctum
    visere sepulcrum, ut adoraret Dominum in loco ubi
    steterunt pedes eius. Ordinatis igitur rebus suis, de
    profectione Ierosolimitana artius cogitare cepit, et
    terre sue tutelam Wichmanno archiepiscopo Magde-
    burgensi consignans nobiliores terre itineris sui so-
    cios fecit, Conradum videlicet episcopum Lubicen-
    sem, Heinricum abbatem de Bruneswich, Bertoldum
    abbatem de Lunenburg 3 , et memoratum Pribizlavum
    regulumObotritorum,etGuncelinumcomitemdeZve-
    rin, et Syfridum comitem de Blanckeneburg, et alios
    quam plures, tam de viris suis liberis, quam de mini-
    sterialibus 4 . Et non remansit quisquam maiorum,
    excepto Eckberto de Vulfelesbotele 5 , quem constituit
    dux super omnem familiam suam, maxime tamen
    deputatus est in ministerium domne ducisse Mech-
    tildis, religiosissime femine, cuius memoria et apud
    Deum nota est et apud homines, filie regis Anglo-
    rum. Que lineam generositatis, quam ex longa re-
    galium parentum prosapia traxit, piis operibus ex-
    tulit et caritatis insistens affectibus religionis decore
    venustavit. Erat enim summe pietatis, circa afflictos

    1) sc. ab Hebnoldo I. II. c. 7 sq. 2) i. e. et quod quocunque se

    verteret — praevaleret. 3) raonasterii S. Michaelis. 4) Historia
    de duce Heinrico addit: Eratque in comilatu ducis praefati ad duo
    milia hominum, v. Archiv T. Vf. p. 656. 5) Ecbertus de Wolfen-

    biittel, minislerialis, occurrit in multis diplomatis Heinrici Leonis.

    12 ARNOLDI CHRONICA SLAVORUM. LIB.I.

    mire compassionis, elemosinarum larga erogatrix et
    orationibus dedita missarum, quas piurimas decan-
    tari fecit, devotissima frequentatrix. Fidem quoque
    coniugii illibatam custodiens, thorum conservabat
    immaculatum. Manebat autem in Bruneswich omni
    tempore quo dux peregrinatus est, quia tunc pre-
    gnans erat, ediditque filiam nomine Rikenzam dictam.
    Filios etiam ex eo post reditum suscepit Heinricum,
    Luderum, Ottonem, Willehelmum *, quos sicut de
    sancto Tobia legitur, ab infantiaDeum timeredocuit 2 .
    Ministrabant ei Heinricus de Luneburg 3 et Eckbertus
    memoratus, eo quod ipse fidelis et inclitus haberetur
    in omni domo ducis. Sed res cesserunt aliter de eo.
    Ipse enim dedit macuiam in gloriam suam et notam
    perfidie incurrit. Unde graviter mulctatus est 4 . Sed
    ista nunc omittamus, quia ad alia tendimus.

    1172. 2. De eodem. Dux autem cum magna gloria

    Ian. profectus est de Bruneswich post octavam epiphanie

    et venit cum omni comitatu suo Ratisbonam, ibique

    Febr. so ii em pniter egit diem purificationis 5 cum optima-

    "tibus terre. Q uorum etiam nobiliores peregrinationi

    sue sociavit, marchionem videlicet Frithericum de

    Sudbach et marchionem de Stire 6 . Et ita processit

    in regnum Orientale 7 ad vitricum suum, nobilem

    1) Willehelmus natus e&t a. 1184 c. lun. 11. Winloniae, v. Radulfum
    de Diceto. 2) Tobias 1, 10. 3) Heinricus de Luneburg inter

    ministeriales ducis Heinriri nominalur in eius charta de 1162, Mek-
    lenb. U. B. I. n. 74. Erat advocatus de Luneburg, ibid. n. 90, et
    fortasse progr-atus ex inclyta familia Grote. 4) Cf. Ann. Sleder-

    burg. a. 1188. 1191. 5) sc. a. 1172. Febr. 22. V. chartam h. a. in
    Origin. Guelf. T. III. p. 515, Annal. Slad. 6) Marchiones nec de
    Sulzbach nec de Sudbach unquam exstiterunt; marchio de Stirc vero
    Ottocarus V. obierat ullima die a. 1164, Ottocarus VI. igitur filius
    eius in anno praecedenti natus septem tantum annos hoc tempore egit;
    v. Ann. Adraunt. T. IX; Gebhardi Geschichle der erblichen Stande
    in Deulschland T. III. p. 332.333. Fridericum potius et Oltonem pa-
    lalinos de Wittelsbach intelligendos csse recte disseruit Cohn in
    Gott. gel. Anz. 1866, p. 609. Fridericus palatinus hoc tempore per-
    gens iterum ad visitandum Domini sepulcrum, tradidit bona quaedam
    ecclesiae Ratisbonensi. V. Mon. Boic. X. p. 239. 7) regnum Orien-
    tale= Ocsterreich, quam terram infra Orientalem vel- Austriam appellat.

    ARNOLDI CHRONICA SLAVORUM. LIB.I. 13

    ducem Heinricum 1 , qui totus festinus occurrit ei inll72.
    castro Nuenburg 2 cum maximo cleri plebisque tri-
    pudio, ubi mater eius domnaGertrudis memorabilem
    sortita estsepulturam 3 . Inde honorifice deduxit eum
    in civitatem metropolitanam Wene, ubi comparatis
    navibus, frumento et vino ceterisque necessariis co-
    piose onustatis, dux cum suis navale iter per divexa
    Danubii arripuit; servi tamen cum equis via terre-
    stri perrexerunt, vespertino tempore semper venien-
    tes ad locum determinatum, ubi naves applicuissent.
    Nec pretereundum, quod domnus Wormaciensis 4
    huic itineri se sociavit, non peregrinationis gratia,
    sed legatione functus imperatoris ad regem Greco-
    rum Manoe pro filia ipsius filio suo matrimonio
    socianda. Verius 5 tamen ob commodum ducis factum
    creditur, ut tam familiari legatione accepta benigne
    ducem rex Grecorum susciperet etbenignius per ter-
    ram suam ducatum 6 ei preberet. Dux etiam Orien-
    talis vel Austrie instaurata classe prosecutus est du-
    cem Saxonie, ducatum ei prebens et hospitalitatis
    necessaria habundantissime amministrans. Cum
    magna igitur commoditate ad civitatem que Mesen-
    burg dicitur 7 pervenerunt, que sita est in confinio
    Ungarie, ubi legatus regis Ungarorum, Florentius
    dictus, paratus fuit ad excipiendum ducem Saxonie
    una cum duce Orientali vel Austrie, cuius sororem
    rex 8 habebat; et ita procedentes cum summa tran-
    quillitate applicuerunt ad urbem quandam, que natu-
    raliter est munitissima. Nam ex uno latere cingitur
    Danubio, ex alio alveo profundissimo qui Grane di-

    1) t. Helra. 1. I. c. 56 sq. 2) Kloster Neuburg. 3) GertrudJs,

    + 1143, d. 18. Aprilis inscripta est necrologio Neuburgensi; sepulchri
    eius neque Neuburgi neque Konigslulteri, quem locum sepulturae
    Ann. Col. max. dicunt, vestigia apparent. 4) Conradus II. episco-
    pus. 5) i. e. reclius. 6) i. e. salvum conduclum. 7) Mosony

    seu Wieselburg, haud procul a confluvio Danubii et Leithae sita. Conf.
    Wilh. Tyrii 1. I. c. 29; Weissenburg Chron. Ursperg., Otton. Frising.
    de rebus geslis Frider. 1. I. c. 32 porta Mesia. 8) Stephanus, qui

    Agnelem, Heinrici ducis sororem , duxerat.

    14 ARNOLDI CHROMCA SLAVORUM. LIB.I.

    – citur. a quo urbs et civitas. que in altera ripa sita
    est. nomen accepit. Gravis autem mestitia duces
    Mart -illic perculit. Nam ipsa nocte rex veneno interiit.
    'appotiatus 1 ut dicunt a fratre suo 2 . quem de terra
    eiecerat. Undegravi afflictione constricti ignorabant
    quid agerent. Dux enim Saxonie graviter curn suis
    angebatur. quod in peregrinatione constirutus tuto
    ulterius progredi non posset. quia morte regis quasi
    prefoeatus ducem vie habere non poterat. >"ec minus
    alter 3 affligebatur de tam subito regis interitu. eo
    quod intestatus obiisset et sororem suam viduam.
    pregnantem tamen. quasi exsortem regni sine herede
    reliquisset. Consilio autem habito. missi sunt ad
    archiepiscopum. qui tunc in civitate constitutus erat.
    regii funeris exequiis occupatus. Conradus episcopus.
    Heinricus abbas. Bertoldus abbas. quatenus ipsius
    ordinatione dux Saxonie ducem itineris habere po-
    tuisset. Qui benivolum se huic negocio exhibuit. et
    . nvocatis principibus tandem ordinatum est. ut Flo-
    rentius supra memoratus cum duce procederet via
    qua ceperat.

    3. Itetn. Dirnissi igitur dux et sui prospere na-
    visabant per aliquot dies. et inciderunt quoddam peri-
    culum. quod vulgariter 4 skere dicitur. quia ibi sco-
    puli immanissimi ad instar rnontium prominentes.
    quorum uni castellum impositurn est 5 . interceptis
    aquis meandi facultate subtracta. difficiilimum illic
    navicrantibus transitum fecerunt: aque enim in ar-
    ctum collecte primo quidem consurgentes intume-
    scunt et postea magno fragore quaque in preceps
    cadunt. Omnes tarnen naves nutu Dei illic illese
    transierunt. sed solus dux ibidem naufragium per-

    1 i. e. Teneoo exitinclu;. Obiit Stephanas die Mart. 4. 2 Bela.

    3 Heinricus dux Austnae. 4 Voi DsitaUssima ad sigDificandam

    scopalosam Scaniae ripam. 5 Ut videtur castellum, olim diclum

    Kampses . in promontorio Greben . uno milliari disUos a civilate Po—
    recz. Confer de toto hoc itioere quae eruditissime disseruit Anonr-
    mus in "Wiener Iahrbucher der Lileratur T. 42. 1828. p. 32.

    ARNOLDI CHRONICA SLAVORUM. LIB.I. 15

    tulit. Quod videntes hi qui in castello erant, navi- 1172 –
    cula arrepta, eum ad terram traxerunt. Guncelinus
    autem et Iordanis dapifer 1 cum aliis natando evase-
    runt. Restaurata igitur nave pervenerunt Brandiz 2 ,
    urbem regis Grecorum, ubi deficientibus aquis naves
    in sicco steterunt. Ibi enim Danubius subterraneo
    meatu absorptus in amnem parvissimum derivatur
    et post longa terrarum spacia, turgentibus fluctibus
    ebulliens, in Sowam protrahitur. Relictis igitur na-
    vibus terrestrem viam ingressi intraverunt nemus
    illud maximum et notissimum, quod Bulgerewalt di-
    citur 3 , ubi multum laboraverunt tam ipsi quam equi
    eorum in profunditate palustri, et destructi sunt equi
    eorum, plurimum trahentes in plaustris et carrucis
    copiam victualium. Cumque creberrime plaustra con-
    tererentur, et omnes nimio labore deficerent in re-
    ficiendis etsublevandiscurribus etprocessumnulhim
    haberent, eo quod dictum fuisset, ut una carruca
    confracta omnes subsisterent, donec ea refecta om-
    nes pariter procederent, animadvertens dux. quod
    ob tedium tanti laboris nimiam facerent moram pro-
    grediendi, precepit ut relictis plaustris victualia iu-
    mentis imponerent et sic abirent. Videres igitur im-
    mensos acervos farine purissime proiectos, vasa vi-
    naria plurima et maxima vino plena relicta, carnium,
    piscium multitudinem ibi neglectam et quicquid deli-
    ciarum accuratius sibi quisque preparaverat diversis
    condimentis.

    Procedentes igitur appropiabant urbi que Ra-
    venelle dicitur 4 , que in medio nemoris sita est, cuius

    1) lordanis, dapifer ducis, fraler lusarii de Blaokcuburg, occurrit in
    charlis ducis Heinrici de annis 1158 — 1191. 2) Branitschowa, Bra-
    nitzevo urbs, ad Danubium non longe ab ostio Mocavac orienteni
    versus sita; v. Wiener Iahrb. 1. 1. p. 30 sq. 3) Dendra sive silva

    Bulgarorum diclum est territorium inter Belgrad el Nissa , in quo et
    Brandiz sita fuit. 4) Castrum olim situm erat prope monasterium,
    quod Ravaniza dicitur, ubi fluvius Ravana sive Ravaniza Moravam
    influit, a Turcis hodie Tjupriji vocattit v. Wien. Iahrb. 1.1. p. 37sq.

    16 ARNOLDI CHRONICA SLAVORUM. LIB.I.

    H72.habitatores Servi dicuntur, filii Belial, sine iugo Dei,
    illecebris carnis et gule dediti et secundum nomen
    suum immundiciis omnibus servientes et iuxta loco-
    rum qualitatem bellualiter vivendo, bestiis etiam
    agrestiores. Subiecti tamen noscuntur regi Greco-
    rum, cuius legatus ducem preveniens, qui tunc cum
    ipso erat, precepit ut ducem in castro honorifice sus-
    ciperent et, ut deceret regis magnificentiam, in om-
    nibus ei honestissime subservirent. Qui eius monita
    sive precepta contempnentes dimiserunt eum va-
    cuum ac sine honore abiecerunt. Qui reversus ad
    ducem nunciavit ei quod audierat. Et venit dux cum
    suis prope urbem et ibi castra metatus est. Et ite-
    rum misso nuntio mandat se pacifice venire, rogans
    ut conductorem ab eis accipiat, et sic in pace disce-
    dat. Cumque hoc sepius attentatum fuisset et nichil
    profecissent, dux ait ad suos: Iustum quidem est, ut
    in peregrinatione positi cum omni pace et mansuetu-
    dine incedamus, et ideo cum signis bellicis ad urbem
    regis, ad quem tendimus, procedere non debuimus:
    sed quia isti filii Belial que pacis sunt non sectantes
    bellum fiobis intentare videntur, levate signa et pro-
    cedamus! Deus patrum nostrorum nobiscum sit^pro
    cuius nomine peregrinamur et eius precepta secuti do-
    mos et fratres, uxores et filios et agros reliquimus.
    Hic viribus utendum est. Pugnemus fortiter ! Quicquid
    ipsi placuerit fiat, quia sive vivimus, sive morimur,
    Domini sumus 1 . His dictis levantes signa profecti
    preterierunt urbem, nec longe castra metati sunt in
    valle longissima super rivum perlucidum, habentes
    a dextris montana, a sinistris vero rubum 2 pinarum
    densissimum. Hoc igitur muniti presidio accenderunt
    ignes maxirnos, et ordinatis excubiis per castra cu-
    ram corporis habuerunt et dormitum est. Cum ecce
    media nocte Servi in unum ex omni nemore conglo-
    bati fecerunt quatuor turmas et per vices in quatuor

    1) Roman. c. 14. v. 8. 2) i. e. rubelum.

    ARNOLDI CHRONICA SLAVORUM. LIB. I. 17

    partibus uluiantes invalescebant maximis vocifera- 1172.
    tionibus, sperantes sic terreri exercitum ducis, ut
    fugientes bona sua proicerent, et illic predam rape-
    rent. Dux autem consurgens cum suis ad arma con-
    volabat, et circuibat Heinricus marscalcus cogens
    miiites omnes ad vexilium ducis convenire. Servi 1
    etiam ex una parte sub custodia equos servabant,
    quibus preceptum erat, ut si priores insultum ho-
    stium excepissent, sine mora militibus nunciarent,
    ut presidio eis fierent. Fuit autem numerus virorum
    educentiumgladiummille ducenti. Cumque utdictum
    est milites omnes ad ducem venirent, ascenderunt
    etiam ad eum Conradus episcopus et abbates Hein-
    ricus et Bertoldus et sedebant iuxta ducem. Duce
    autem sedente in armis, accensus est rogus ingens,
    et stabat ante eum Guncelinus comes et quique ro-
    bustiores , mutuis se exhortationibus confortantes,
    et subito prodiit sagitta et cecidit prope eos. Unde
    exterriti celerius arma corripiunt. Subito autem ve-
    nit qui diceret, castra domni Wormaciensis ab hosti-
    bus occupata et militem unum mortuum, sagitta per-
    cussum, et servos duos, quorum alter usque ad me-
    dium diem supervixit et mortuus est. Teia enim ha-
    bent toxicata, et quicquid vulneraverint mortem eva-
    dere non potest. Audito igitur tam tristi nuntio,
    subito missi sunt ad castra episcopi viginti milites
    loricati, qui venientes hostes fortiter cedendo pre-
    mebant, et unus baiista feriens nutu Dei e regione
    percussit ducem illorum et transfodit eum. IIlo ca-
    dente alii fugam inierunt, et non adiecerunt 2 ulterius
    impetere castra ducis.

    Facto autem mane, orta est nebula densissima;
    et precepit dux ne castra moverent, donec deficeret
    nebuia. Cum vero sol incaluisset, profecti sunt et
    viderunt eminus hostes tota die insidiantes, si ali-

    1) i. e. farauli, armigeri, German. Knappen. 2) V. notam ad Helm.
    L I. c. 30.

    2

    18 ARNOLDI CHROINICA SLAVORUM. LIB. I.

    1172. quem ex eis rapere potuissent, et sic illesi transito
    nemore tenuerunt civitatem Niceam 1 . Ubiduxhono-
    rifice susceptus est, et lautissime ministratum est ei
    et omnibus suis de impensa regia. Inde deductus est
    Andernopolim 2 , deinde Vinopolim 3 , et ita profecti in
    parasceue venerunt prope Constantinopolim. lbique
    celebrantes dominicam passionem et sabbatum

    A P r -sanctum, mane in die resurrectionis, peractis sol-
    ' lempniter mysteriis et prandio facto, ascenderunt
    curiam regis. Premiserat autem dux munera multa
    et optima iuxta morem terre nostre, equos pulcerri-
    mos sellatos et vestitos, loricas, gladios, vestes de
    scarlacco et vestes lineas tenuissimas.

    4. Quomodo rex ducem in suo suscepisset. Rex
    igitur indutus ornatu regio cum summis pontificibus
    et principibus et optimatibus prestolabatur adventum
    ducis. Erat autem in eodem loco curia venationis
    latissima et planissima, murataj et ad ostentandam
    gloriam divitiarum suarum preceperat rex principi-
    bus et optimatibus suis, ut omnes huic sollempnitati
    interessent. Videres igitur illic tentoria innumera
    erecta, bissina, purpurea, cum capitibus aureis, et
    pro uniuscuiusque magnificentia vario decore ornata.
    Veniens igitur dux gloriose susceptus est, et quia
    processionis sollempnitas instabat, procedebat rex
    cum duce. Erat autem strata semita quedam tota
    purpurea et desuper tecta aurifrigiis 4 et ornata au-
    reis lampadibus et coronis. Hanc incedebat statio
    clericorum etpontificum,prosequenterege cum duce
    et militibus tantum peregrinis. Et ita procedebant
    ad tentorium aureum, quod totum incanduit gemmis

    1) Nissam, quondam Naissos dictam. 2) Adrianopolis, quam 1. IV.
    c. 10. Aodropolim nominal. 3) Vioopolis hic non, sicul infra I. IV.
    c. 9. aperle intclligendum est, Philippopolis esse polest, sed pro op-
    pido quodam synonymo inter Adrianopolim et Conslanlinopolim sito
    habenda esse videtur, nisi confudil nosler cum Chariopoli aut omnino
    erravil, 4) Aurifrigia sunl slragula serica, Phrjgio opere facta et

    auro inlertexta. Bangert.

    Whole text on Latin: http://www.archive.org/download/http://www.archive.org/details/arnoldichronicas00arnouoft

    Interactive scanned book: http://www.archive.org/stream/arnoldichronicas00arnouoft#page/n3/mode/2up

Viewing 1 post (of 1 total)

You must be logged in to reply to this topic.

Slavorum

7 User(s) Online Join Server
  • Tujev
  • Nexius
  • kony97
  • Glockamole
  • Lucifer Morningstar
  • Fia